Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
70 DISSERTATIO XII* prehendisse Isidorum in fraude suppositionis. At-r que hoc ita habendum omnino esset, si has sententias Isidorus sumpsisset ex scriptorum monumentis , quae sunt tempore posteriora iis Pontificibus, in quorum Decretalibus apud eum sunt. Sumpsisse arguunt, qui Isidorum suppostorem Labent. Et num jam hinc certum fit, ut quoniam ea , quae in Decretalibus Isidorianae Collectionis sunt, reperiantur etiam partim in Pontificum Romanorum Epistolis , aliorumque Scriptorum monumentis , quae Epistolae, et scriptorum monumenta tantum multo posterioris aetatis sunt, ista hinc sumpsisse Isidorum, et dedisse per suppositionem Romanis Pontificibus primorum secu- lorum, quorum Decretales positae sunt in ejus Collectione? Anne Pontifices posteriores exPon- tificum anteriorum epistolis verba, et sententias usurpare non potuerunt ? Si autem et hoc potuit esse , et isje mos fuit jam antiquitus etiam iisdem Romanis Pontificibus, illa Antonii Augustini , et ceterorum eadem ratione argumentandum nulla firma adversus Isidorum, et ad suppositionis probro hunc onerandum conclusio est. Hunc autem esse omnino morem Romanis Ponti licibus non nunc tantum, sed jam observatum est etiam ab Hinc- maro Rhemensi in Opusculo Quinquaginta Cap:- tulor. adversus Hincmarum Laudunensem cap. 20* cujus haec verba sunt: ,,Hic enim est mos Apo- ,,stolicae Sedis Pontificibus, ut verba decessorum j,suorum, quasi propria, in suis ponant epistoliis, sicut qui legit, intelligit.,, Mirum profecto in hoc sibi statuisse argumentum, quasi invictum, homines Criticos, quod non tantum pro suppositione, quam Isidorus fecerit, nihil certi praebet, verum etiam illius sinceritati, qua suam Collectionem fecerit, suffragatur. Nam, dum mos fuit Romanis Pontificibus atcjue nune