Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAL. C<) la major ignorantia esse potuisset. Nam Siricium in Pontificatu proxime antecessit Damasus. Hu­jus ad omnes Episcopos Illyrici indubitata apud Theodoretum est epistola. S. Hieronymus Epist. /*5* ad Ageruchiam testatur, se Hornae triennium, fuisse, idque muneris gessisse ,,Vt in chartis Ec­clesiasticis juvaret Damasum , Romanae urbis ,,Episcopum, et Orientis , atque Occidentis con­sultationibus responderet- ,, Hornae Dionysius suam Collectionem confecit. Vbi igitur illius di­ligentia, si harum tot epistolarum, quibus scri­bendis in Orientem, et Occidentem occupabatur triennium S. Hieronymus, tantumque in his Da­masum adjuvando, ne unam quidem scivisset pro- ' ferre? Idem ad Cresconium, aliosque Canonum Collectores, qui primorum seculorum Pontifices, eorumque epistolas praetermiserunt in suis Col­lectionibus, sufficit responsum, sive, ut Dio­nysius , suae Collectioni initium statuerunt non primae antiquitatis , sive has etiam ignoravissent: dum non eo minus ex Libro Pontificali , aliisque monumentis jam evictum est, exstitisse has jam ante Isidorum. Isidori autem Censores ponendo, quasi non esset, tametsi fuerit, concludunt has ab Isidoro tantum fictas esse , nulla ratione. At vero sententiae , quae sunt productae ab Antonio Augustino, ostendunt manifeste, non es­se illorum Pontificum, Decretales , in quibus has Isidorus habet positas in sua Collectione: siquidem has videre sit in Epistolis Pontificum, rei aliis scriptorum monumentis, quae exarata sunt nonnisi duobus , vel tribus seculis post eos Pontifices, in quorum Decretalibus eaedem illae sententiae apud Isidorum sunt. Hoc argumentum adversus Isidorum objicit non tantum Antonius Augustinus, sed ceteri etiam Isidori adversarii, et ipse etiam Blondellus, manibusque se putant

Next

/
Thumbnails
Contents