Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
68 DISSERTATIO XII. res volunt, Isidorus suas composuit Decretales, quas Romanis Pontificibus supposuit ? Tertium argumentum fuit adversus Collectionem Isidori , quod Decretalium, quas isiéin sua hac Collectione habet, per prima octo secula nus- piam alibi mentio fiat. Hoc vero falsum est : quaeque falsitas apparet ex eo, quod jam demonstratum eál, earumdem harum Decretalium statuta exstitisse jam longe ante Isidoruin in Libro Pontificali, iisdemque Romanis Pontificibus ad- scripta , quibus tribuuntur in Collectione Isidori- ana 5 deinde, quod ex bis quaepiam inUgrae etiam exstent apud Scriptores Ecclesiasticos, ipsos etiam Patres. Sed Dionysius Exiguus, quod quartum inter objectiones est, suae Collectionis Canonum, et decretorum initium tantummodo posuit a Siri- cio Papa, tametsi in Epistola ad Julianum Romanae Ecclesiae Presbyterum contestatus sit, a se in conquirendis Romanorum Pontificum epistolis omnem adhibitam esse diligentiam. Hinc enim sequi, nullas ante Siricium fuisse. Verum est, Dionysium in ea, quae memorata est, epistola, scripsisse, se Constituta praeteritorum Apostolicae Sedis Praesulum ea, qua valuerit cura, et diligentia collegisse. Quia tamen tantum dicit Praeteritorum Praesu- suium, non omnium Praeteritorum Praesulum, nondum intelligitur fuisse hanc ab eo diligenti« am collatam ad conquirendas epistolas eorum etiam Romanorum Pontificum, qui Siricium antecesserunt : sed sibi initium suae Collectionis defixisse in Siricio , et ultra quem altius neque in conquirendis Epistolis, Romanorum Pontificum, ut eas Collectioni suae insereret , iverit. Quodsi autem reipsa existimasset , nullas fuisse Romanorum Pontificum, qui ante Siricium fuerunt, epistolas , nullus isto crassior error, nui-