Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

6? quae viguit jam ante Hieronymum in Ecclesia , substituisset testimonia versionis Hieronymianae , quae jam eo tempore praevaluit, fuissetne idcir­co Epistolarum illarum, in quibus hoc fecisset, fictor, atque suppostor? Rudem deinde esse sti­lum arguunt harum epistolarum, ad qualem sta­tum lingva Latina nondum primis Ecclesiae secu­lis deciderit, ex quibus seculis Romani Pontifi­ces sunt, quorum epistolas in sua Collectione habet Isidorus , insuper esse hunc stilum etiam iibique aequalem, quamvis a multis, diversisque Pontificibus hae ponantur scriptae esse epistolae. Horum autem primum tantum probat, neglectam esse curam, atque studium ab his Pontificibus polite, atque culte scribendi: Sicut S. Paulus quoque se dixit imperitum sermone , sed non sci­entia. l. Cor. ii. v. 6• Etiam vero Tertullianus scriptor est e seculo secundo. Qualis vero hujus stilus? quam durus, et asper? quam vocabulis refertus non tantum a concinnitate, verum etiam a Jingvae Latinae puritate , et proprietate remo­tissimis ? Eumdem vero esse ubique stilum , re­fellit illud , quod, ut adhuc demonstrabitur ube­rius , non tantum Petrus de Marea , sed ipse etiam Blondellus asserat , Isidorum excerpsisse , et confecisse Decretales suas ex monumentis Con­ciliorum , atque scriptis non tantum Sanctorum Patrum j verum etiam Scriptorum aliorum. Er­go etiam istis omnibus fuisset stilus aequalis : quod nemo dicturus est. Est jam supra demon­stratum inter epistolas, quas Isidorus collegit, esse tales etiam, ut Julii ad Orientales , Damasi ad Episcopos Illyrici, quas neque Censores Isi— dori denegent his Pontificibus. Istine igitur etiam in stilo conspirarunt non tantum inter se , verum etiam cum iis, e quojum scriptis, ut hi Censo­DE ISIDOR, COLLECT. DECRETAL* 5 *

Next

/
Thumbnails
Contents