Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

GQ DISSERTATIO XII. etiam Isidorianam Collectionem , quamque vide­ret, se se huic irrogare non posse , nisi etiam illam Capitulorum Collectionem prius infamassct. Testimonio Petri de Marea Capitula haec excer­pta sunt ex antiquis Canonibus, et genuinis epi­stolis Romanorum Pontificum. Eaedem epistolae , et decreta ex his sumpta sunt in Collectione Isi- doriana. Ergo neque ista sunt tantum fraude Is i— doriana composita, Romanis que Pontificibus ab eo afficta. Non esse autem Capitula Hadriani con­ficta, illud praebet evidentissirnum argumentum. Inter haec Capitula illud, quod in ordine est sex­tum , est hoc: ,,Si quis putaverit, se a proprio ,,Metropolitano gravari , apud Primatem dioece- ,,seos, aut apud Constaniinopolitanae civitatis Se­ndern agat judicium.,, Qui in Occidente, et in Germania finxisset hoc decretum, is in juribus, quae nova cudisset , certe non pro Orieute verum pro Occidente, et pro Germania , voluisselne Epi­scopum ponere Constantinopolitanum, ad quem Episcopi Occidentis confugerent a suis Metropo­litanis in suis causis? Manifestum itaque est, eum, qui haec Capitula collegit, ita eadem conscripsis­se , prout reperit, non a seipso finxisse. Jam nunc videamus etiam argumenta, qui­bus probare nituntur Censores Isiuori, Epistolas Romanorum Pontificum, quas is in sua habet Col­lectione , esse falsas , et supposititias merces. Primum fuit, Scripturae sacrae testimonia in his etiam Pontificum epistolis, qui vixerunt ante S. Hieronymum, citari juxta versionéin ejusdem Hie­ronymi. Et quis ignorat, versatus aliquantu­lum in Operibus Sanctorum Patrum , idem es­se factum etiam in his per eos, qui haec tran­scripserunt? Ergone ideo desierunt esse ger­mana haec eorum opera ? Sed et istud si ipse fe­cisset Isidorus, proque testimoniis illius Vulgatae,

Next

/
Thumbnails
Contents