Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
65 Jríispania per Riculphum allata in Germaniam. Er- gone circa medium seculi noni ? Jam, etiamsi Collectio Capitulorum Hadriani facta esset tempore medii seculi noni, ut posuit suo arbitratu Blondellus, tamen non conveniret in tempore cumColle- ctione Isidoriana, cujus Collectionis Capitulorum Hadriani etsi sub Hadriano mentio fiat, qui hoc nomine secundus fuit, Pontificatumque iniit a. 8Ö7. et gessit fere per quinque annos, dumque non constat, ipsene Hadrianus auctor sit istius Collectionis Capitulorum , manet, dum ad idem tempus posuit Blondellus utramque Collectionem Capitulorum Hadriani, et Decretalium ab Isidoro collectarum, fecisse hoc illum tantum suo arbitratu , cujus compositionis ad idem tempus nullum habuerit fundamentum. Inde autem conclusionem fecit Blondellus, quod cum eodem tempore prodiis- set Collectio Capitulorum Hadriani, et Decretalium lsidorianarum, esse utramque Collectionem veteratorie compositam. Hoc non stat de.tempo- re : ergo neque illius potest valere conclusio. Sed neque video , cur, si eodem tempore haec utraque facta esset Collectio, debeat esse vel utraque , vel vsaltem earum una malo dolo, atque arte confecta , et supposititia. Ad haec nec iste Criticus , qui jactabundus in fronte libri sui contra lsidorum, et Turrianum insolentissime posuit^ a se hos vapulasse, quidquam attulit, quo vel conatus esset probare, Capitula Hadriani esse ficta, et supposititia : quae etiam Petrus de Marea observavit esse excerpta ex antiquis Canonibus, et genuinis Romanorum Pontificum epistolis. Eo Capitula Hadriani notavit suppositionis crimine, ut quoniam Collectio Isidori in epistolis Romanorum Pontificum, quas continet, conveniret cum Collectione Capitulorum Hadriani , eamdem suppositionis calumniam posset extendere ad hanc Tom. //. 5 DE ISIDOR. COLLECT, DECRETAL.