Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
04 l>IáSERl'ATÍO XU. Collectionem Capitulorum Hadriani idem etiam Petrus de Marea dicat excerptam esse ex genuinis Romanorum Pontificum epistolis, atque unde nuam etiam Isidorus adornaverit Collectionem. Sed nequidem certum etiam est, Isidorum ex Collectione Capitulorum Hadriani suam adornasse Collectionem Decretalium, etsi hoc Petrus de Marea dicat: siquidem incertum sit, utra Collectio sit tempore anterior. Blondellus vult, Collectionem Decretalium prius factam esse, deinde Collectionem Capitulorum, idque circa medium seculi noni, deinde utramque hanc Collectionem esse fabricatam Moguntiae in Germania, utque supra demonstratum est, ab artificibus plurium per conspirationem in fraudem, et inter quos no- minatim etiam ponit Benedictum Levitám, eo quod iste etiam collegerit Capitularia Coroli M. Ista videlicet ratione quaesivit fulcire suam censuram de Collectione Decretalium Isidoriana , videns, se se hanc tueri aliter non posse, nisi ejusdem suppositionis notam, quam Collectioni Isidori inussit, etiam inussisset Collectioni Capitulorum Hadriani. Circa medium seculi noni ponit utramque concinnatam malis artibus. Circa medium seculi noni videlicet a. 856« quemadmodum jam dictum est, Hincmarus Laudunensis factus est Episcopus. Tam vero de Decretalibus ab Isidoro collectis, quam de Capitulis Hadriani Hincmarus Rhemensis Hincmaro Laudunensi scripsit, se haec utraque novisse, et antequam is de vulva exivisset, saepissime legisse. Deinde idem Hincmarus (supra §. 1.) testatur, a Riculpho Episcopo Moguntino ex Hispania in Germaniam esse allatam Collectionem Decretalium Isidorianam. Anno 787« Rieulphus factus est Episcopus, et a. 814* mortuus est. Igitur Collectio etiam Decretalium Lsidorianarum ante hunc annum fieri debuit, ex