Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
„Canonibus, interdum vero detrahuntur verba ,magni momenti, prout conducere visum est ad extollendam Romani Pontificis auctoritatem. ,, Attamen tanta horum Capitulorum dignatio fuit, ,,ut etiam frequenter descripta fuerint in Regum nostrorum Capitularibus , et iis usus est Isido- rus Mercator in adornanda Collectione Epistola- ,,rum apocrypharum, quas diximus.,, Si autem, ut Petrus de Marea confitetur , Collectio Capitulorum Hadriani excerpta est ex antiquis Canonibus , et genuinis Pontificum Romanorum epistolis, sique his Capitulis Hadriani Isidorus Mercator usus est in adornanda sua Collectione Epistolarum apocrypharum, sequitur ex ejusdem Petri de Marea confessione, Isidorum etiam Mercatorem ex genuinis Romanorum Pontificum epistolis suam adornasse Collectionem. Quod si vero ita est, ipsene tantum has epistolas confinxit, et composuit , atque Romanorum Pontificum nominibus veteratorie supposuit? Quod idem Petrus de Marea dicit, in his Capitulis Hadriani, esse antiquis Canonibus interdum nonnihil additum, interdum autem his detracta verba magni momenti ad extollendam Romani Pontificis auctoritatem, primo , istud non tangit epistolas Romanorum Pontificum , sed tantummodo Canones Conciliorum* quoad quos Canones, suae Collectioni insertos, nemo Isidorum sublestae fidei arguit, sed tantum quoad Epistolas Romanorum Pontificum , deinde nihil etiam allatum est a Petro de Marea,, quo probasset , in Collectione Capitulorum Hadriani esse antiquos Canones non semper absque additamentis, vel detractione positos 5 denique etiam tamen sic semper manet, Isidorum, qui «uam Collectionem adornavit ex Collectione Capitulorum Hadriani, non fuisse falsarum mercium artificem, et suppostorem, eoque minus, quod DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAL. Ó3