Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO Xi! fecisse arguitur in Pontificum Decretalibus ? Vel Conciliorum Canones, et statuta non existimavit perinde idonea ad ea , quae, ut dicitur, quaesivit Romano Pontifici malis artibus comparare falsa jura? Quemadmodum igitur in his nullam admisit fraudem, ita neque in Decretalibus ullam deci­piendi voluntatem habuit. . Post Canones Conciliorum redit Isidorus iterum ad Decretales Romanorum Pontificum, eorum, qui post Silvestrum fuerunt , videlicet Marci, Julii I. Liberii, Felicis III. Damasi usque ad Siricium : sed et censores illius resumunt accusatio­nem de suppositione per eum facta. Perinde autem epistolae horum etiam Pontificum, continentur Li­bro Pontificali , et Collectionibus, ante Isido- rum factis, ut demonstratum de prioribus est. In­super harum aliquae memorantur a Socrate , So- zomeno, et Theodorelo 5 nonnullas autem hi etiam integras suae inseruerunt historiae, ne­que tantum hoe fit ab his Scriptoribus historiae, verum etiam ab aliis. Cornelii Papae ad Fabium Episcopum Antiochenum epistolam integram Hi­storiae suae inseruit Eusebius lib. 6« cap. 3Q-Da­masi ad Illyrici Episcopos epistola exstat tota apud Theodoretum lib. 5* H. E. cap. 10- Julii ad Orienta­les Episcopos apud S. Athanasium. Apolog. 2» Petrus Coustantius in Praefat. Collect. Epistolar. Rom. Pontificum pag. 80- testatur de vetusta Col­lectione Longobardicis literarum characteribus exarata, quae horum Pontificum easdem episto­las complectatur. Fictaene igitur hae, atque spu­riae merces dici possunt, et tantum Isidori pro- eusae versuto ingenio ? Et si tamen aliquae , quas Isidorus epistolas habet Romanorum Pontificum, nuspiam alibi exstent , dum in ceteris cognosci­tur non fuisse suppostor, debebitne vel in his ejus fides in dubium vocari? Num hae illiusaeta­ÖÖ

Next

/
Thumbnails
Contents