Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAL. Ol te exslare non potuerunt? num ea monumenta, ex quibus Isidorus has epistolas sumpsit, postea intercidere non potuerunt, sique nulla aliunde firma suspicio sit de mala illius fide, debetne ha­beri pro homine fallace, et deceptore , quod jam nos ista monumenta non videamus? sive quod omnino interciderint, sive quod tantum etiam ali­cubi delitescant? Eusebius in sua Historia Eccle­siastica, Photius in Bibliotheca sua multorum Scriptorum Ecclesiasticorum recensent Opera, quae nec exstant, nisi fortasse alicubi in tenebris , et quorum vestigium nullum reperire est alibi. Quis tamen tam impudenter audax est, ut hos in­famet, et traducat nomine suppositionis adulteri­narum mercium? „Eadem tempestate, rem propono verbis Pe­ntri de Marea lib. 7* de Concord. Sacerd. et Imp. „cap. 20j emersit Collectio LXXX. Capitulorum , „alii tamen LXXII. tantum fuisse dicunt, sub nomi. ,,ne Capitulorum Hadriani Papae, quae data ab eo „est Ingilramno Episcopo Metensi anno septin­gentesimo octogesimo quinto.,, Testimonio Van Espenii Commentar, in Canon. Dissert. II. §. 1. hanc pleraeque editiones repraesentant sub hoc titulo: ,,Hadriani Papae Capitula, quae ex Grae- „cis , et Latinis Canonibus, et Synodis Romanis, ,,atque decretis Praesulum, ac Principum Roma- ,,norum sparsim collecta sunt, et Ingilramno Me« „diomatricae urbis Episcopo Romae a beato Ha- „driano Papa tradita.,, Haec Capitula sintne ab ipso Hadriano , sive per seipsum, sive per alium eo jubente, collecta, et Ingilramno data, vel ipse Ingilramnus ista in causae suae defensionem collegerit, et Hadriano obtulerit, eademque ab hoc receperit, non satis liquet. Alterum tamen probabilius est. Huic enim alteri suffragatur Co­dex vetus Ms. Parisiensis bibliothecae S. Victo-

Next

/
Thumbnails
Contents