Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAL, 51) ponuntur : ,, Tradimus ipsis Sanctis Apostolis, „beatisDominis meis Petro,, et Paulo, ac post „iiios beato Silvestro Patri nostro , Magno Epi- scopo, et Catholico Papae urbis Romae, omnibus- „que successoribus ejus, qui ab hodierno die ,,usque ad finem mundi in solio Beati Petri prae- „sidebunt, nostrum Palatium Lateranense , quod „superat, atque vincit totius mundi palatia.,, Integram vero hanc donationem Graece reperit P. pNlssiuus in quatuor Codicibus bibliothecae Va- ticanae. Eadem exstat in Collectione Gallicana , Isidoro antiquiore in vetustissimo Codice, qui Colbertinus vocatur,insig-nitusque est numero 33Öß. Iterum igitur non Isidorus istius auctor est mer­cis. Credidit' autem esse sinceram, et suae Col­lectioni inseruit, quemadmodum pro tali habita est a tam inultis, ut Melchior Canus lib. 11. de Loc. Theol. cap. 5- non dubitaverit affirmare, sententiam hanc de donatione Constantiniana fuis­se communi opinione receptam. Accusanturne ta­men hi fraudulentiae, artisque veteratoriae? Si isti hanc accusationem non merentur, estne ae­quum ideo in crimen vocare Lsidorum , atque il­lis conviciis proscindere ? Post Decretales usque ad Silvestrum, se­quuntur deinde in Collectione Isidori Canones Concil iorum, qnemadmodum jam supra in­dicatum est. In his autem nec quoad Concilio­rum nomina, nec quoad statuta, et canones in bis confectos Isidorus in reprehensionem voca­tur ob fidem non sinceram, aut aliquam supposi­tionem ab iis, qui propter superiores Decretales a Clemente I. usque ad Silvestrum tam acerbi, ne dicam, contumeliosi illius accusatores fuerunt. Quod si versutus fuit, Opusque suum ad fraudem moliendam direxit; in Canonibus Conciliorum oblitusne est sui? Cur non idem in his fecit, quod-

Next

/
Thumbnails
Contents