Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

58 DISSERTATIO XII. cium confictarum per Isidorum afferre soleant, qui hunc pro venditore talium mercium habent, et putent se in hoc fraudem suppositionis quasi manibus prehendisse, utpote cum nemo jam sit, tam aniliter credulus, qui hanc Constantini do­nationem non haberet pro figmento : deinde, quod, istud Cratianus adducat, quasi ex Melchiadis Epi­stola apud Isidorum: in qua cum mentio fiat Concilii Nicaeni, quod actum tantum postea sub Silvestro sit, qui Melchiadi in Pontificatu succesit, falsitas se ostendat evidentissime. Jam declaratum est, non omne falsum, esse confictum mendacio, et sup- posititium. Istud autem quamvis Gratianus pro­tulerit , velut a Melchiade scriptum apud Isido­rum , non tamen ita existit apud Isidorum. Sed iste post Epistolam Melchiadis , in qua nihil de Constantini donatione est, posita habet haec ver­ba: „Primitiva Ecclesia, et munificentia Con- „stantini Magni erga eamdem,, tanquam quemdam titulum rei subsequentis. Haec autem est Consti­tutio Constantini ad Sil vestrum. Non itaque hoc de donatione Constantini Isidorus re­tulit ad Epistolam Melchiadis , sed Gratianus, et post hunc alii, haud recte. At vero non eo minus haec Constantini donatio est figmentum, atque merx supposita. Ergo ta­men Isidorus , fingens hanc Constitutionem, in qua posita est donatio, Silvestro facta a Constan­tino, est fraudis, atque doli artifex. Hoc ve­rum omnino erit, si haec Constitutio Isidorum habet inventorem, et auctorem $ non, si hanc ab aliis accepit, et pro authentica habens suae Col­lectioni inseruit. Sic vero se res habet. Nam­que edictum istius donationis exstat etiam apud Photium in Nomocanone , et apud Balsamonem in Commentario ad Nomocanonem Photii, ubi en hac donatione ista etiam verba Constantini

Next

/
Thumbnails
Contents