Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

Dissertatio XII. suerunt, ut fuitS. Hieronymus, et ante hunc Eu­sebius , postmodum autem Photius : sed neque Dionysius Exiguus in sua Collectione, quam fe­cit se( ulo sexto , quippe qui anno 540* mortuus sit , ullius ante Siricium, qui anno 385- Ponti­ficatum iniit, Pontificis Romani decretum profer­re sciverit , quamvis diligentiam in inquirendo non praetermiserit, sic de hoc scribens ad Julia­num Presbyterum Romanae Ecclesiae : „Praeteri- ,,torum Apostolicae Sedis Praesulum constituta , ,,qua valui cura, et diligentia, collegi, et in „quemdam redigens ordinem titulis distinxi com- ?,positis, ita dumtaxat, ut singulorum Pontificum, „quotquot a me praecepta reperta sunt, sub una „numerorum serie terminarem.,, Etiam eaedem Decretales Cresconium latuerint in Collectione Canonum , quam fecit seculo septimo $ denique et illud est, contra Isidori Collectionem, quod ab Antonio Augustino Archiepiscopo Tarraco­nensi in Nolis ad Capitula Hadriani Papae obser­vatum sit , ipsa verba legum ab Imperatoribus conditarum, atque Scholia ad Codicem Theodo­sianum, apposita, esse ab Isidoro usurpata in De­cretalibus Pontificum, qui duobus, vel tribus etiam seculis prius vixerint, quam Codex iste ex­stitisset. , oh $. 2­Quamvis Tsidoriana Decretalium Collectio non careat naevis, atque erroribus, hanc tamen Isidorus bona fide fecit sine voluntate falsa pro veris obtrudendi. Duo mihi in hac Dissertatione proposui in­vestiganda. Primum, Isidorusne fraudem molitus sit, atque dolo malo hanc suam fecerit Collectio­nem ^ alterum, sintne Decretales per eum colle-

Next

/
Thumbnails
Contents