Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

dE ISIDOR, COLLECT. DECRETAL. 55 ctae reipsa tales merces , mendacio consutae, fi­ctae, spuriae, putridae, foetidae, quales a no­vis nostrae aetatis Jurisconsultis esse dicuntur. Illud autem velim e memoria non excidat, quod jam supra dixi, observandum esse, non esse fi­ctum, et excogitatum per fraudem, et malitiose, quod quis ita profert, ut quamvis falsum in se sit, tamen ipse hoc habuerit pro vero. Nam se­cus cui historico , exceptis Scriptoribus Canoni­cis , manebit integra fama , et nomen ? Bona ve­ro fide Isidorum fecisse suam Collectionem , haec sunt argmmento. Clemens omnium primus est ex Romanis Pontificibus , qui Decretales quinque ha­bet in hac Isidori Collectione, quarum prima , et secunda Epistola ponitur esse a Clemente scri­pta ad Jacobum fratrem Domini. Non defendo , esse has germanais ipsius Clementis. Sed tantum quaero , sintne hae tantum ab Isidoro confictae, et suppositae Clementi. Non erunt autem hae ab Isidoro confictae , et subtrusae fallaciter Clemen­ti, si eaedem jam ante Isidorum exstiterunt, jam- que ab aliis creditae sunt, esse Clementis. Sic* vero se res habet. Nam primam Clementis epi­stolam ad Jacobum jam seculo quarto Rufinus ver­tit in lingvam Latinam, et exstat inserta tum aliis antiquissimis Canonum Collectionibus , tum ei etiam , quae per PaschasiumQuesnellum edita esti eadem quoque in Concilio Vasensi a. 442* fuit memorata , et laudata. Altera harum epistolarum existit in antiqua aeque Collectione , facta ante finem seculi septimi in bibliothecae Colbertinae Codice 53Ö8* testimonio Petri Coustantii in Prae- fat. Etiam tertia Clementis , gerens titulum : De Officio Sacerdotis, et Clericorum, ab Rufino eo­dem versa fuit Latine, et legitur in libro Reco­gnitionum ad Gaudentium.

Next

/
Thumbnails
Contents