Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

524 DISSERTATIO XVIII. tero autem anno post Franciscus Antonius Zac­caria e Soc. Jesu suum Romae vulgavit Antifebro- rtium: cumque Febronius sub nomine iterum fi­cto Theodori a Palude Antifebronium conatus es­set refutare, etiam Pater Zaccaria sub nomi­ne Antifebronii Vindicati denuo adversus Theo­dorum e Palude in aciem processit, et pugnam instauravit. Hoc bellum contra Febronium dein­ceps alii atque alii continuarunt. F.x bis praeci­pue memorandi sunt: Petrus Ballerinius Presby­ter Secularis Veronensis , multis aliis etiam Ope­ribus eruditissimis longe clarissimus, qui a. 1768* Veronae librum edidit de Potestate Ecclesiasti­ca Summorum Pontificum , et Conciliorum ge­neralium una cum Vindiciis auctoritatis Pontifi­ciae contra Opus Justini Febronii , Thomas Ma­ria Mamachius Ord. Praed. admodum ab erudi­tione clari nominis Romae in Originibus Antiqui­tatum Christianarum , Zallingerus, Corsius, Con- stantinius, Kaufmansius , ut plures alios praeter­eam. Neque tantum libris adversum F'ebronium compositis in eumdem insurrectum est, sed et­iam Ecclesiae ejus doctrina subiit censuram. Nam, ut jam facta mentio est in commemoratione Ju­dicii, facti ab Vniversitate Goloniensi de doctrina Febronii, hujus librum Romae confixit Clemens XIII. anno statirn altero , postquam in lucem pro­diit. Ab eodem Summo Pontifice moniti Prae­sules Germaniae, V t quamprimum teter- rimum librum a Fidelium oculis, ac manibus submoverent, huic monitioni non defuerunt, passimque in suis Dioecesibus hunc etiam ipsi proscripserunt. Hoc fecerunt nomina- tim Archiepiscopi, Moguntinus, Trevirensis, Co- loniensis , Episcopi, Bambergensis, Leodiensis, Constantiensis j Augustanus, Frisingensis 5 quo-

Next

/
Thumbnails
Contents