Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DK EEBRONIA&IÍSiHO, 525 rum epistolas Pastorales super liae re exhibet P. Zaccaria in Antifebronio Vindicato in Appendice Monumentorum pag. 25» Febronius autem non tantum cedere iis noluit, quae adversus ejus librum opposita fuerunt a Viris doctissimis, qui adversus eum scripserunt, sed etiam eumdern aliis, atque aliis suis libris, quos vulgaverat, defendere conatus est vel sub eodem nomine Fe- bronii, qualis est, qui inscribitur Febronius abbrev iatus, vel etiam sub novis aliis nominibus , videlicet Theodori a Palude, cujus jam facta mentio est : Huli Jordani, Joannis a Calore, eum in finem suo Febronii ficto nomini substituendo alia ficta nomina, ut non ipse solus videretur esse assertor illarum sententiarum, quas docuit in suo libro de Statu Ecclesiae, et legitima potestate Romani Pontificis, sed quasi horum defensionem suscepissent viri docti etiam alii plu- res. Perinde neque -cessit sententiae a Romano Pontifice in ejus librum conjectae, neque aliorum Praesulum statutis in Germania, ne sui quidem Archiepiscopi Trevirensis : quin etiam Epistolam vulgavit quasi a quodam Anonymo compositam, et in Mogunlino agro repertam: in qua Papae ministros caecitatis, astutiae, vindictae arguit , et accusat, a quibus Clemens XIIL Summus Pontifex inductus Breve suum Apostoli- cum ediderit adversus ejus librum: attamen non eo minus advertisse viros doctrina, et eruditione celebres, quam Febronius rem bona mente ad- gressus sit, quamque firmis argumentis haec fulta sit, neque esse novam, sed sumptam ex O- ptimorum Catholicorum vetustioribus libris: quam- obrem debere se suspicari , idcirco Breve illud Apostolicum esse emissum, ut hujus horrifica tuba Germani deterriti abjicerent librum Febronii,