Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE ISIDOR. COLLECT, DECRETAL. 55 dus, et nebulo, quibus modo titulis Isidorum vi­dimus exornatum ab hominibus politissimis, si quamvis falsum scripserit, hoc tamen ipse pro ve­ro habuerit, neque fallendi, ac decipiendi volun­tate scripserit, et quamvis nactus sit, qui secuti illum sint. Tametsi ig-itur, non ex vero hae De- cretales adscriptae essent iis Pontificibus, quo­rum hae ponuntur esse in Isidori Collectione , id- que accidere potuerit per illius errorem non vo­luntarium , inconveniens fuit, illis probrosis no­minibus, quae dicta sunt,/ ipsum afficere. Quid si vero probatum etiam fuerit, non fuisse Isidori consilium, fingere istas Decretales, ut Romano Pontifici velificaretur ad ejus amplianda jura cum Episcoporum, atque eorum jurium diminutione? Ab octoginta Episcopis testatur in Praefatione suae Collectionis, se adactum ad conficiendum hoc Opus. Eone hi voluissent Isidorum impellere, quod ipsis futurum erat injuriosum , eorumque ju­ribus adversum ? Sunt autem ista, quae solent af­ferri adversus sinceritatem Isidori in hoc Colle­ctionis Decretalium Opere : Quod in his Scripturae sacrae soleant citari juxta versionem Vulgatae'i quae cum facta sit a S. Hieronymo, a Pontificibus iis , qui Hieronynum aetate antecesserunt, quorum­que Decretales Isidorus habet in sua Collectione, et in quibus Scripturae citationes fiunt e Vulgata, fieri hae citationes non potuerint} quod stilo sint scriptae rudiore, et incultiore, quam is sit, qui primis adhuc Ecclesiae seculis viguerit, eorum etiam Pontificum Decretales, qui iisdem illis primis seculis vixerunt, nec non stilus semper se offerat idem in tot Pontificum epistolis} quod harum mentio non sit facta per octo prima secu­la, ne ab iis quidem, qui de Scriptoribus Ecclesi­asticis ex proposito tractaverunt, atque literarum monumenta ab his edita conquisiverunt, et recen-

Next

/
Thumbnails
Contents