Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

320 DISSERTATIO XVII. Verbis Vincentii Darnaut hanc incepi Dis­sertationem, iisdem hanc etiam finiam de Juris­consultis, quorum placita expendi et hac, et an­terioribus meis Dissertationibus: Vel ignorantia Christianarum antiquitatum, vel per adulationem, liberali ingenio indignam, ab his jura Princi­pis attolli in rebus Ecclesiasticis, qui vero iidem praetereant, quae is sanctissima officia erga Ec­clesiam imposita sibi habeat. Si res iret juxta horum pseudo - doctorum judicium, futurum, ut omnis Ecclesiae disciplina exterior , atque om­nia Religionis negotia pendeant unice ab ar­bitrio , et nutu Principis , sine quo Hierarchae nec praecipere , nec prohibere quidquam, neque punire quemquam possent. Istis esse Religionem, atque Ecclesiam, nonnisi pro ancilla Imperii ci­vilis, quamque Principibus depingant etiam tam­quam hostem tranquillitatis civilis , adv ersus quam iidem deberent ad se tuendos semper excubare , ct in armis stare. — Principum jura sunt fixa, et constituta auctoritate divina: non indigent ejus­modi rebus, quas ipsis tantom assentatio dat: quae dum illorum potestatem ultra verum attol­lit, veris etiam iliorum juribus nocet falsitatead- jpixta, quae veritatem corrumpit.

Next

/
Thumbnails
Contents