Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

52* DISSERTATIO XVIII. De Febronianismo. $• i­Febronio qui praeiverint in doctrina, quam tradidit. Oui adversus eum calamum strinxerint. Ybi , et a quibus liber ejus damnatus sit. Hoc nomine existimavi appellanda illa inventa novae doctrinae in Jure Ecclesiastico, de qui­bus mihi sermo fuit frequens in meis Dissertatio­nibus: quod quamvis primam suam originem non haberent a Febronio; tamen praecipuum incremen­tum ab hoc acceperint, quemque deinceps n, qui capti eadem doctrina sunt, veluti ducem se­cuti sint. Jam enim Marsilius, Marcus Antoni­us Spalatensis , Edmundus Richerius, Alphon- sus Tostatus, Episcopus Abulensis in Hispania, Andreas de Escobar Episcopus Megariensis , ae­que Hispanus , Petrus de Alliaco, Joannes Ger- f* a on cum pluribus aliis Febronio praeiverunt prae­sertim a tempore Constantiensis Concilii. Jan- senistae quoque , et Quesnelliani bis jam princi­. i .

Next

/
Thumbnails
Contents