Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE JVBE TRlttC. CIRCA SACRA 519 Tmperatorine, vel Petro claves Ecclesiae datae .sunt? Juxta definitionem Concilii Florentini Romano Pontifici in Beato Petro tradita plena potestas est pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam. Quae ab arbitrio alterius penderet, plena potestas non esset. Quae dum ita se habent, inspectione illa, quam Neoterici iu sua Jurisprudentia conceperunt , opus non est : quandoquidem Ecclesiastica potestas ultro omnia sua cum Imperantibus communicat , iisdemque commendat, ut sua etiam auctoritate illa muniant. Si quid autem iisdem Principibus videretur in bis positum minus consentaneum suis juribus, aut si quamcumque aliam justam in contrarium haberent rationem, numquam Ecclesiastica potestas respuit suscipere adversus sua statuta talem exceptionem , quod etiam sinens fieri ab aliis, multo minus vult negatum esse Principibus. SicPla- cetum intellexerunt, et sumpserunt sive isto, sive alio nomine designatum anteriores Juris Do- ctores , et ipse etiam Rieggerus in Vniversitate Viennensi. Qui ultra prosilierunt Juris Doctores recentiores , statuentes leges Ecclesiasticas nequi- dern vim obligandi habere, nisi Placetum obtinuissent , dum iidem tamen docent, Principes obstringi ad dandum Plaeetum, si nihil exceptionis justae adversus illas haberent, unde, quemadmodum demonstratum est , consequens est , non esse iisdem jus denegandi Placeti , dumque nonnisi illud cum auctoritate possit fieri, quojus est, ipsi sibi indecore contradicunt : temporalem vero felicitatem Principibus pro fine ponendo in regendis populis, atque superstruendo, velut fundamento jus tam Inspectionis, quam Placeti, dum iste finis non est $ non tantum Principibus nihil asseruerunt, verum potius horjmjura in discrimen male probando adduxerim .