Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

518 DISSERTATIO XVjE tulisse Principibus, ut his subscriberent, suam- que sanctionem his adderent, et promulganda cu­rarent, darpntque operam, ut observarentur. Clamne Ecclesia aliquid a se voluit unquam sta­tutum , ut ista Principibus servaverit occulta, et quo istis penetrandum fuerit tantum viis oc­cultis , sicut hi Juris neoterici Doctores potesta­tem Ecclesiasticam Principibus faciunt suspectam, atque exosam, idque, ne quid fortasse ab Eccle­siastica potestate admitteretur adversus felicita­tem temporalem, quem Principibus in gubernan­dis populis esse voluerunt finem, ipsam etiam potestatem Spiritualem, quae ipsius Christi est, subjugare volentes illi suo falso fini felicitatis témporalis. Ministri Dei sunt et Reges, et Sacerdotes: diversas tantum ministerii partes sibi babent ab eodem Domino commissas- Alia est potestas Re­gia , ut justitiam curent in populis sibi subditis, alia Ecclesiae potestas spiritualis. Ambae hae potestates, utpote ministrorum ejusdem Domini se se mutuo fovere debent, et amplecti. Sed quoniam ministeria distincta, et divisa sunt , Ti­bi enim Deus imperium tradidit, nobis Ecclesia­stica concredidit, quae sunt verba Osii ad Con­stantium Imp. sicut Sacerdotibus , ut idem Osius dixit, non licet imperare , ita neque in ea, quae Divina sunt, Imperator, ut est a S. Ambrosio dictum, jus aliquod Imperiale habet. Ad Eccle­siae praesidium dixit S. Leo, Regiam potestatem collatam esse Principibus, ut ausus nefarios com­primendo ea, quae bene sunt statuta, defendant, non ut ea, quae sunt Ecclesiastica potestate con« stituta , ab arbitrio Imperantis pendeant. Quod si esset, non intra , verum supra Ecclesiam Im­perator esset, quod est negatum a S. Ambrosio, quod est negatum semper ab aliis etiam Patribus.

Next

/
Thumbnails
Contents