Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
52 DISSERTATIO XII, Neque enim hi Decretales Romanorum Pontificum Collectionis Isidorianae pro aliis habent, quam pro fraude consutis, atque spuriis mercibus ad comparandam Romano Pontifici auctoritatem, quam antea, primisque Ecclesiae seculis non habuerit, quae neque ei ex Christi instituto competat, sed quam tantum occasione harum Decretalium sibi ambitiose arripuerit. Volumusne audire elogia, quibus hi cohonestant Isidorum, ejusque hanc Collectionem? Fictas, spurias, putridas, foetidas merces esse has Decretales, ta- liumque venditorem fuisse Pseudo - Isidorum , est assiduo in ore horum omnium. Num desideratur, ut ex his aliquos nominatim etiam appellem ? Van Espen in Commentario in Canones Dissert. 2- pag. 108- non tantum putridas merces, sed au- dacissima etiam commenta vocat istas Decretales, Natalis Dissert. II. Sec. I. Isidorum Maleferi- ati impostoris praeconio condecorat, Ba- luzius in Praefat. in Anton. Augustini Dialogor. libros de Correct. Gratiani, Impudentissi- mum nebulonem. Febronius lib. de Statu Eccl. Cap. VIII. §. 7- postquam collegisset omnes, quae jam ab aliis ante eum, in Isidorum congestae sunt contumeliae verborum, affirmavit „Vnum ,,Isidorum Mercatorem plus mali intulisse Ecclesiae , quam haeresiarchas simul omnes.,, Proponam deinde infra haec tanta mala, quae Isidorus juxta Febronium intulit Ecclesiae, ut hunc haeresiarchis omnibus, hisque simul sumptis deteriorem, pejoremque judicaverit. Nunc illud antea consideremus, quibus hi, qui eum ita denigrant, nitantur argumentis adversus Isidorum, ejusque Collectionem. Illud vero hic omnium primo advertendum est , Scriptorem posse in suo opere habere falsa, istaque asserere, quin tamen habendus sit veterator, aut impostor sit vocan-