Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

pellatum , ita mansisset, prout hoc sumpserunt, et inleliexerunt anteriores Juris Ecclesiastici do- ctores, nominalimque in Vniversitate Viennensi Rieggerus , quin et ipse Auctor de Libertatibus Gallicanae Ecclesiae , non video quidquam , quod non aequum esset. Sed sicut recentiores Galli in asserendis libertatibus Gallicanis stare in eo no­luerunt, quod de his senserunt anteriores Galli ? et ipse Auctor de Libertatibus Gallicanae Ec­clesiae , eoque progressi ulterius sunt 5 ut defen­derent, non tantum Rescripta Romanorum Ponti­ficum , verum etiam decreta Conciliorum genera- liutn vi Gallicanarum libertatum robur non debe­re habere in Gallia , nisi obtinuissent consensum Regium , datum per Parlamentum ; ita alibi quo­que aliorum Jurisprudentia tale cepit incremen­tum. Ex horum numero est etiam Pehemus, et Brezanoczius, statutis, et rescriptis Romani Ponti­ficis , imo generaliter legibus omnibus, potesta­te Ecclesiastica sancitis , abnegantes obligandi vim, nisiet consensum Episcoporum, etPlacetum obtinuissent. Pehemus istud Praelectionum sua­rum in Jus Eccl. Part. I. Sect. 2- §. 285« pluribus-*^ que aliis locis asseruit. Brezanoczii Instif. Jur. Eccl. Part. I. pag. 3o2* sunt verba ista: „Place-* „tum, seu concessio promulgationis non est ratio „sufficiens , ob quam lex Ecclesiastica obliget , „sed tantum conditio, sine qua non obliget. ,, Idemque jam etiam pag. 153. „Quid, inquit, „quod ad legum Ecclesiasticarum disciplinarium „inducendam obligationem requiratur et consent „sus Episcoporum, et Placetum Regium?,, Sed dum volunt ultra id sapere , quod de Placeto sen­serunt , et docuerunt priores Juris Doctores, at­que in hoc noluerunt consistere; factum est, ut sibi ipsis in eo, quod de potestate Ecclesiastica, PE JVRE PRINC. CIRCA SACRA. 50()

Next

/
Thumbnails
Contents