Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

508 DISSERTATIO XVII. set in ejus rescripto ad Archiepiscopum Ravennae, eidem deinde scripsisse : ,,Si quando aliqua tuae j,Fraternitati dirigimus , quae animum tuum ex- ,,asperare videntur, turbari non debes. Quali­tatem negotii, pro quo tibi scribitur, conside­rans, aut mandatum nostrum reverenter adimple­as 5 aut per literas tuas, quare adimplere non possis, rationabilem causam praetendas.,, Si hoc Romani Pontifices cuique Episcopo permis­sum esse voluerunt, annon proniore etiam, et paratiore animo exciperent, si quidpiam ab ipsis Principibus allatum esset adversus eorum rescri­pta , et statuta? Si aliorum omnium volunt illae­sa esse jura, Principumne jura Romani Pontifi­ces, et Ecclesiastica potestas appetet? Ignorat- ne haec Potestas istud Christi: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari, et quae eunt Dei, Deo? Matth. 22- v. 21* Dumque ut est scriptum ab Leone IX. Papa ad Cerular. ,,Nihil „obsunt saluti credentium diversae pro loco , et „ternpore consvetudines, quando una fides, per „dilectionem operans bona , quae potest , uni Deo „commendat omnes,, neque Romani Pontifices, aut ipsa etiam generalia Concilia ejusmodi mo­rem in Ecclesiis , etiamsi distinctus esset a more aliarum Ecclesiarum , dummodo esset innoxius , turbaverunt. Innocentius III. per suum rescri­pt um, filium Graeci Sacerdotis ex legitima uxo­re susceptum, jussit consecrari Episcopum , sed „Nisi, inquit, pro eo , quod inter Latinos Grae- ,,ci hujusmodi conversantur, regionis consvetu^ „do repugnet.,, a) Si res de eo, quod nunc Placetum solet vo­cari , prius autem variis aliis nominibus fuit ap-* g) Cap, Cum olim de Clericis conjugatis.

Next

/
Thumbnails
Contents