Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE PRINC. CIRCA SACRA 505 clesiae, si hanc observaverint non esse consen- laneam legi divinae, vel naturali? Namque pri- ts affirmavit, Principes scire ea, quae sunt Re­ligionis , praesumendumque esse , hos nihil prae­cepturos esse Religioni contrarium, et unde con­clusionem fecit, Ecclesiae nulla opus esse inspe­ctione in ea, quae statuta fiunt a Seculari Princi­pe, quae tamen ab hoc inspectio adhibenda esset, et exercenda erga ea, quae statuuntur a Recto­ribus Ecclesiae, quod quamvis et de his bene opinandum sit, nihil eos suis statutis velle noce­re Reipublicae, attamen ignotus his esset status Reipublicae. Et quotusquisque est filiorum Ec­clesiae, ea etiam cognitione legum divinarum, et naturalium instructus, ut per seipsum possit ju­dicium facere , quid legibus divinis, et natura­libus consentaneum, vel dissentaneum sit? Ne­que igitur hoc, Ecclesiae filios animadversuros, quid legi divinae naturali consentaneum sit, po­tuit etiam generaliter ponere. Ipsi etiam, qui se Jurium peritos profitentur, conveniuntne sem­per de officiis, quae ex solo tantum etiam jure naturali ducuntur? nullaene de his sunt disce­ptationes inter eos? Tanto minus vero potest in omnibus fidelibus Christianis poni legum divina­rum scientia, nisi forte hos quis putat dehere es­se omnes non tantum Jurisconsultos bonos, ve­rum etiam perfectos Theologos. Deinde dum Pe- hemus facultatem dat dubitandi de aequitate legun| tam Ecclesiasticarum , quam Politicarum, annon simul etiam licentiam dat Principum statuta , at-? que leges cuique sub suum judicium vocandi, et examinandi, justaene sint? In hac vero liberta-, te quis erit, si ei non arriserit lex, qui hanc non sit habiturus veluti Religioni noxiam, et inju* stam? Hocne Principum auctoritatem firmat in subditos? Quod Neotericorum Jus Ecclesiasticutft

Next

/
Thumbnails
Contents