Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
5o6 dissertatio xvir. Ecclesiae inimicum est, idem nec Imperantium civili potestati magis est utile, atque amicum. §• 4. De Placeto Regio, Hoc Pehemus Praeleet. in Jus Eccl. Part. I: Sect. 3* §• 808* definit esse ,, Jus inspiciendi le- 3,ges Ecclesiasticas quascumque ante promulgatio- „nem et si quae in iis Reipublicae nociva deprehen- „dat, a promulgatione suspendendi : ,, deque hoc ulterius ita loquitur: ,.Jus hoc omnino Maj Jstaticum ,,esse, ex jure defendendi Rempublicam descen- ,,dens, non potest dubitari, sive de legibus dogmaticis, sive disciplinaribus promulgandis agatur. ,, Non tamen, in quo situm hoc Placetum sit, ipsi etiam Jurisconsulti hodierni consentiunt. Rieggerus, qui jam satis licenter coepit sentire, Institut. Jurisprud. Eccl. Part. I. §. 352f cum dixisset, Consensum Imperantis in legis Ecclesiasticae promulgationem esse Placetum regium, e vestigio seipsum explicandi causa, ne quis fortasse putaret, sic istud de consensu Imperantis ab eo dictum esse, quasi lex Ecclesiastica aliter non valeret, vimque haberet, nisi PrinGipis Secularis ad eam accessisset consensus, subjecit: ,, Nemi- ,,nem turbet consensus vocabulum, quasi inde ,,consequens sit, vim Ecclesiasticarum legum ab arbitrio Politicorum Principum pendere. E x- ),ceptionem enimvoces, Remonstratio- „n e m ,. aut alio quo desjgnes congruo nomine, „per me quidem licet.,, Etiam Febronius lib. de Statu Eccl. cap. Q. & 8« recognoscit, id quod nunc Place tu m solet vocari, fuisse in Hispania appellatam Retentionem, Supplicationem, vel alio simili verbo, alibi vero Supplicationem, sicut Franciscus Salgado suo de hoc argumento Tra-