Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

504 DISSERTATIO XVn. heraus posuit, ista potius fluit conclusio: si In­spectionis jus, ne felicitas civium temporalis pati­atur aliquod detrimentum, competit Principibus Seeularibus} quanto igitur magis istud jus debe­bunt habere Rectores Ecclesiastici inspiciendi in ea, quae statuuntur a Principibus Secularibus ad cavendum spirituale detrimentum in Christi ovi. ulis ? At vero sic adhuc Pehemus pergit argumen­tari. A civilibus legibus nullum Religioni immi­nere dispendium , non autem vice versa ab Ec­clesiasticis statutis in Rempublicam. Igitur huic in Ecclesiastica, non Ecclesiae in civilia debere esse inspectionem. Antecedens ita probat. Le­ges civiles si fuerint manifeste contrariae legibus divinis, vel naturalibus, subditi non debebunt obedire, nec unquam obedient ii, qui veri Eccle­siae filii sunt: si vero dubium fuerit, sintne bae justae leges, iidem subditi obedire debebunt be­ne praesumendo de Principibus , sed obediendo non peccabunt. At vero si Rectores Ecclesiae legem Ecclesiasticam promulgarent absque Prin­cipis consensu saluti civili aperte contrariam, bonos quidem cives morem gesturos non esse, at vero in dubio, sitne lex noxia saluti civili, sequendo hanc legem fideles Ecclesiae non qui­dem peccaturos esse , sed civitatem periculo ali- cujus detrimenti expositum iri. Et quae ista Moralis est Pehemiana, si subditi dubitent, num lex a Principe lata contraria sit legi divinae, vel naturali, in dubioque agant id , quod praece­ptum lege politica est, non peccaturos? Omne enim, quod non est ex fide, hoc est, quod quis certum non habet, esse licitum, si tamen agat, juxta doctrinam S, Pauli Rom. 14« v. 23* pecca­tum est. Istud etiam quale est, quod dixit Pe­hemus, legi civili non obtemperaturos filios Ec-

Next

/
Thumbnails
Contents