Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE JVRE PRINC. CIRCA, SACRA 505 schismaticis patrocinati sint? Num Rectores Ecclesiastici h beant notitiam talem , et perspicacitatem , ut videre possint, quid utile sit Reipubli- cae , praesertim dum huic pro fine etiam Pehe- mus ponit non nisi civitatis felicitatem temporalem, nescio, an haec talis difficultas perspiciendi sit, quanta est in cognoscendis rite omnibus, quae habet Religio. Ad petitionem ipsius Constantini M. esse quatuor libros confectos ab Concilio Nicaeno de gubernatione Imperii juxta leges Christianae Religionis, est demonstratum Dissertationis VII. pag. 257. ,,Demum ponamus , inquit , ab utraque po- ,,testate abusum committi. Quanta dispariias! „Contra Ecclesiam nec portae inferi praevalitu- „rae sunt. Vbinam haec promissio facta est rei- ,,publicae , quam constat viribus physicis nune „sustineri, nunc everti?,, Ergo quia Ecclesiam portae inferi evertere nequeunt, quam Respublica promissionem non habet sibi factam, idcirco haec in Ecclesiam, non Ecclesia in Rempubli- cam debet jus inspectionis habere? O profundam argumentationem ! Si lex a Seculari Principe feratur Religioni non consentanea, Ecclesia omnino non evertetur. Annon tamen iis nocebitur, qui stmt in Ecclesia, per hanc legem inductis ad rem malam, suaeque animae, et saluti exitiosam ? Nullumne igitur hinc oritur detrimentum Religioni, et Ecclesiae ? Itaque sinantur etiam haeresium inventores libere spargere suos errores: siquidem portae inferi praevalitu- rae adversus Ecclesiam non sint- Nullum dubium esse potest, quin vel unius hominis aeterna salus sit anteponenda mundi hujus omnibus fortunis temporalibus, pro quo Christus mortuus est, in cujus redemptionem Christus pretium sui sangvinis dedit, Annon igitur ex eo, quod Pe-