Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
502 DISSERTATIO XV U, argu mentari, suaque argumentatione mala id i- psum, quod asserunt, infirmum facere. Illud adhuc tertium Pehemi est, Principes Religionem pro,- priam, et suae Ecclesiae statum non ignorare , nfiiue sua potestate abuti velle : ast nulla injuria affici Rectores Ecclesiasticos, dum praeviae Prin- cipum inspectioni suas leges exhibere obstringuntur: etsi enim ab his quoque bonae existimationis favor arceat praesumptionem , quod nocere velint, quoniam tamen statum Reipublicae juste ignorant, sine ulla eorum injuria periculum damni in Rempublieam ex legibus Ecclesiasticis redundaturi timeri. In eo igitur positum est a Pehemo discrimen inter Rectores Ecclesiae , et Principes Seeulares, cur istis competat inspectio in Ecclesiastica, non illis in Politica, quod hi statum Reipublicae ignorent, Principes Ecclesiae statum cognitum habeant, neque nocere huic velint. Primum notitia status in neutram partem dat jus. Nam sequeretur, eum, qui majorem habet cognitionem alicujus rei, hunc etiam habere jus in hanc rem prae illo, cujus propria res est. Hinc igitur quid conclusionis esse potest pro Inspectione, cujus jus sit in unam, non autem aeque in alteram etiam partem, quandoquidem Principibus jus Inspectionis etiam Pehemus ex fine, quem habent regendae civitatis, tamquam ex causa, unde oriatur, attribuerit? Etiam hoc, Principes non ignorare Religionem, et statum suae Ecclesiae est assertum, quod nec probavit, nee probaturus erat Pehemus. Nam ut tantum iterum Ecthesim Heraclii, et Typum memorem Constantis, istisne nota fuit Relig-io, qui huic contraria sancire voluerunt? aut si nota fuit, iine fuerunt, qui nocere Religioni noluerint? Quot alii, iique Christiani Imperatores, et Principes fuerunt, qui suis legibus, et statutis haereticis, et