Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE ISIDOR. COLLECT. DECHETAL. 51 bus inscribuntur. Multo acrius in hanc Collectionem Centuriatores Magdeburgenses insurrexerunt, non tantum negando esse has germanas eorum PontiSeum, quorum nomina praescierunt , vcru.n etiam falsae, atque corruptae doctrinae eis arguendo. Genturiatoribus se se opposuerunt Ca- th oiici, omniumque praecipue Franciscus Turri- anus e S. I. libris quinque Coloniae a. 1575* adversum Centuriatores editis. Adversus hunc in aciem processit David Blondellus Calvini assecla a* 1Ö27* suo cum libro, quem Genevae edidit, et emisit sub hoc titulo : Pseudo-lsidorus, et Turrianus vapulantes. Turri anus incautior adversario latus suum ad ictum praebuit per id , quod talia etiam in Isidoro susceperit defend enda , et a falsitatis nota vindicanda, in quibus haec ei defensio succedere non potuerat. Blondellus autem insolentior , jamque in fronte sui libri oblitus humanitatis, ac modestiae, quae doctos, atque excultos literis inprimis deceret, dum Isidorum, et Turrianum ferire volebat, praeter suam voluntatem collaboravit bis iisdem, conquirens sane magno labore, atque ostendens, ea, quae negabat germana esse illorum Pontificum , quorum nominibus insignitae Decretales sunt, ubi, et in quibus aliis monumentis continerentur, ut ita arguere Isidorum posset fraudis, qua Pontificibus, quorum Decretales in sua Collectione habet, merces imposuerit alienas. Ista enim ratione facit , ut ipsiu3 etiam opera certum fieret, decreta illa, quae continentur Collectione Isidori, quamvis sub aliorum, quam quorum reapse essent, nominibus proposita, tamen non esse fictas illius versutia merces : atque ita res cederet ad eorum- dem decretorum comprobandam auctoritatem, quae in hanc , quam modo sustinent ab hodiernis Jurisconsultis, inciderunt invidiam, et maledicentiam. 4 *