Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE JVRE FRINC. CIRCA. SACRA, 4g5 «io, slave nequit, utpote fundamento non stante, cui superstructa est. Dum autem omnis potestas, hujusque descriptio facta per Jurisconsultos Neotericos, directa sit ad temporalem solummodo civitatis felicitatem, Principumque mundanam amplificandam potentiam, tanquam a qua pendeat salus etiam, et felicitas civitatis temporalis 5 potest iterum adverti, quam ab his Jurisconsulti» líelig'io , hujusque sanctissima officia redigantur ad humilem conditionem more ancillae-.serviendi rei, quae pure sit temporalis, et posita in opibus mundanis, et quam hi nonnisi pro instrumento habeant ad parandas commoditates vitae istius temporalis. Protestantes ex eo suo principio, Cujus est regio, illius est et Religio, statuerunt, Ecclesiam esse Principi Seculari, et nequidem. Sacra Christiana professo , subjectam, a) Horum autem pedisequi facti Juris Doctores etiam Ca- thol ici , sed Neoterici , eidem Principi Seculari Religionem tradiderunt , qua uteretur velut ministra, et famula curandae felicitatis temporalis, quem iidem Doctores Principi Seculari ponunt finem , quo Regium suum munus dirigere debeat. Protestantes Ecclesiam Principi Seculari subjecernnt, dum a Cathedra S. Petri, et ab unitate Ecclesiae Catholicae recessissent. Annon vel hinc iidem Juris Doctores advertere debuissent , quale istud , et num Catholico conveniens habendum esset, quod sibi Protestantes posuerunt in sui recessus a Cathedra Petri, et ab unitate Ecclesiae Catholicae fundamentum ? Simonis, qui pecuniam Apostolis obtulit, ut potestatem r—-------—----- ■ ——— 0) Puffendort dc Habitu Relig. §. 44- Boehmcr de Juro Parochiali Sect. I. Cap. 2. §.