Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XVII. Spiritum sanctum tribuendi per manuum imposi­tionem cum eo communicarent, fuit crimen in­gens , et detestabile , quod donum Dei existimas- set pecunia possideri. Act. 8- v. 20. Donum Dei supernaturale est etiam Religio, Quae major est adversus Deum indignitas, donum Dei superna­turale aestimare auro , et'argento, vel istud Prin­cipi Seculari dare ad ministerium , et famulatum curandae felicitatis, et commodorum temporali­um in populis, quibus praeest? Illud factum a Simone est: hoc fit a Doctoribus Juris Ecclesia­stici Neotericis. Alterum ex Jure circa Sacra, quod Juris­consulti vi Juris Majestatici asserunt Principibus, est Inspectio Sec u laris, ut ipsi hanc vo­cant. Hanc in eo ponunt, ut quidquid ab Eccle­sia etiam in oecumenicis, Conciliis decisum, et statutum esset , huc introspiciendi sit jus, at­que potestas Principibus secularibus, ne quid fortasse Ecclesia statuisset juri eorundem Princi- pum Majestatico, atque ei fini, quem hi juxta eosdem Jurisconsultos habent procurandae felici­tatis temporalis iis, quos regunt, et gubernant, non consentaneum. Dum hoc inspectionis jus per­inde ah Jurisconsultis fundatur in falso fine, ad quem dirigenda sit potestas Regia, quaeque sit felicitas civium temporalis, apparet sua sponte, istos etiam hic ita argumentari} ut quod volunt assertum habere, sua argumentatione destruant, et perdant. Et quid opus est, Principibus jus quaerere inspiciendi in res Ecclesiasticas quasi per rimam, idque ne forte potestas Ecclesiae spiritualis aliquam incommoditatem faceret feli­citati civitatis temporali, quae ad eorum curam spectaret, oum numquam Ecclesia ab iis, quae egit etiam in Conciliis generalibus , et quoad ipsa etiam Fidei dogmata a se decisa, et definita, Im­pera­hcß

Next

/
Thumbnails
Contents