Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

50 DISSERTATIO Xll* quamvis hi pro apocryphis haberentur, non de- essent tainen etiam , a quibus hi reciperentur. So­los autem priores quinquaginta proponit. Tum dicit, se Collectioni suae inseruisse decreta Viro­rum Apostolicorum, ex eorum epistolis , Cle­mentis , Anacleti, Evaristi, aliorumque Aposto­licorum, q >ae reperire potuit , usque ad Silve- strum Papam. Postea Nicaenam Synodum ob ejus auctoritatem se se posuisse principe loco inter concilia, ac deinde cetera, tam a Latinis , quam Graecis habita , tum anteriora Concilio Nicaeno, tum posteriora, demumque decreta Romanorum Praesulum usque ad S. Gregorium, et quasdam hujus epistolas: in quibus pro culmi ne Sedis Apo- stolicae non impar Conciliorum exstet auctoritas. Haec Collectio simul atque prolata in lucem est, excepta ab omnibus est avidissime, eamque assecuta est auctoritatem , retinuitque per septem, aut octo secula, ut in Ecclesiasticis negotiis , at­que judiciis non tantum ab Episcopis, verum etiam a Conciliis adhiberetur, ejusque ductu decisio­nes fierent, nec non in aliis quoque Theologicis quaestionibus, et disceptationibus consuleretur. Has Decretales suis Collectionibus Canonum in­seruerunt etiam Burehardus Vonnatiensis Episco­pus, Ivo Carnotensis, qui seculo undecimo vixe­runt : idem seculo duodecimo factum est a Gratia­no , et deinceps. Nicolaus Cusanus Cardinalis lib. 2* quem de Concordia inscripsit cap. 37. et lib. 3» cap. 2* secu­lo decimo quinto tempore Concilii Basileensis omnium primus dubitationem movit de epbtolis, quae Clementi, et Anacleto in Collectione Isido- riana tributae sunt, essentne hae vere istorum epistolae. Erasmus Poterodamus, jam amplian­do hancce dubitationem , instituit quaestionem , essentne epistolae omnes in hac Collectione reapse ecrum Pontificum Romanorum, quorum nomini-

Next

/
Thumbnails
Contents