Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

in hac sententia est, quod si ita esset, ut sibi Protestantes finxerunt, sequeretur, subditos debe­re sequi Religionem sui Principis, etiamsi haec Mahumetana, vel Pagana esset, sed neque unam debere esse fidem , etiamsi isto nihil expressius sit positum in Scriptura : Eph. 4* v. 5- quoque bine deventum etiam est ab iisdem Protestantibus, delapsis ad Indifferentismnm , ut eum vocant, Religionis. At vero etiam Optatus Milevitanus affirmavit, Ecclesiam esse in Republica, non Rempublicam in Ecclesia. Quid igitur hinc conclusionis esse potest? istudne, Ecclesiam esse subjectam Reipu- bl icae, sive Imperio Romano ? Ipse etiam Chri­stus dixit, loquens cum Judaeis, Regnum Dei intra vos est, Luc. 17* v. 21* id est , Evangelii promulgatio, atque Ecclesiae per Evan­gelium exstructio. Nam cum Ecclesia ex ho­minibus constet, qui Christi fidem profitentur $ hi vero utique in aliqua mundi regione degant, civesque sint alicujus etiam terrestris regni $ non potest non esse Ecclesia in aliquo mundano re­gno : adeoque verum est, quod dictum ab Optato est, Ecclesiam in Republica esse, non hanc in Ecclesia. Quamvis enim Ecclesia, hoc est, homi­nes Christi fidem profitentes sint in Republica , non tamen vicissim Respublica, hoc est, Impe­rium Romanum, quod Optatus nomine Reipubli- cae designavit, fuit in Ecclesia, dum hoc scri­psisset Optatus, qui circa a. 5Ö0- vixit, et Episco­pus Milevitanus in Africa fuit, cum Paganorum adhuc magnus numerus in Imperio Romano su­perfuisset, sed neque hae**etieorum sectae, quao sparsae erant per regiones Romani Imperii, ex­tra idem Imperium exstiterint. Res, cujus oc­casione hoc Optatus scripsit , accidit sic. Con­stans Imperator miserat in Africam Paulum , et DE JVRE PRINw, CIRCA SACRA« 2|85

Next

/
Thumbnails
Contents