Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

dissertatio XVII. Macarium, viros spectatae auctoritatis , qui per Africae Ecclesias eleemosynas, et dona distribu­erent eum in finem , ut hac Imperatoris Catholi­ci beneficentia ii, qui impliciti erant schismati Donatistarum , hinc facilius abstraherentur. Cum­que hi ad Donatum Episcopum Carthaginensem Donatisticae factionis venissent, et rem, ob quam missi ab Imperatore erant, tentassent, iste fu­rens respondit, quidnam Imperatori esset cum Ec­clesia. Huc igitur Optatus etiam direxit, quod dixit, Ecclesiam esse in Republica, hoc est, in­tra ejus fines, proindeque, ut ad hanc suam etiam Imperator munificentiam extenderet, non esse in­conveniens. Quam igitur non recte dictum hoc Optati adhibuerint ad probandum, quasi hu jus te­stimonio , Ecclesiasticam potestatem esse Princi- pum politicae potestati subjectam, Jurisconsulti iidem $ quis est, qui non videat? Tantum vero abest, ut Potestas Ecclesiasti­ca simul cum Politica in eodem regno consiste* ire nequeat, nisi haec illam infra se habeat, et a qua secus sui eversionem timendam haberet; ut Spiritualis potestas Secularem potestatem etiam fulciat, eique praesidio sit: dum nequidem diu possit consistere ullum Imperium, nisi fultum Re­ligione , si non vera, quae utique fortissimum praebet munimentum, saltem aliqua, quamvis fal­sa religione. Nam si ob malefacta nullus Dei metus sit, eum, cui libido est, agere perverse, et turpiter, fraudare alium, et spoliare non tantum bonis, verüm etiam vita 5 continebitne in officio ullum fraenum^ ne perficiat, si occasionem ha­buerit occulte scelus perpetrandi, quod conce­ptum habet, aut si eas vires nactus sit, ut po­testatem non metuat humanam? Sicut autem Im­perium fulcitur a Religione , quae bonos efficit, et fideles suo Principi cives, ita vicissim in re­&8Ö \

Next

/
Thumbnails
Contents