Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSERTATIO XVII. cipitur , asserunt Principum politicam potestatem subverti, si admitteretur ea auctoritas Potestati Ecclesiasticae, ut non sit Politicae potestati subjecta. Si vero, ut hi asserunt. Politica potestas periret, nisi huic Ecclesiastica potestas esset subjecta $ máneretne igitur Ecclesiastica etiam potestas, si res secundum istos Doctores iret, atque haec non tantum non libera a Potestate Politica, verum etiam huic subjecta esset? Anne satis apparet, istam Jurisconsultorum Neotericorum doctrinam esse omnis Ecclesiasticae potestatis, atque Hierarchiáé subversionem? ' Et revera quomodo propagari vel Evangelium potuisset per Apostolos, si in hoc promulgando se se hi subjectos agnovissent esse Principum potestati? Eorumnp voluntatem, et con- 'fiensum expeetarunt, qui se. Evangelii promulgationi acerrime opposuerunt ? Cum Judaeorum magistratus dixissent Apostolis: ,, Praecipiendo 5,praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto ,,(*n nomine Christi) et eeee replestis Jerusalem ,,doctrina vestra , responderuut Petrus , et Apostoli: Obedire oportet Deo magis, quam homi- ,,nibus. „ Act. .5* v. 28* Deinde asserere, Potestatem Ecelesiasticam esse subjectam Potestati Principum politicae, estne aliud, quam asserere, cujus regio est, hujus et esse Religionem, quod Pro testantes sibi assumpserunt, dum, ut Ecclesiae Catholicae negarent auctoritatem positam in Romano Pontifice, et Episcopis, istam apud se primum tribuerunt totius populi universitati, deinde vero quasi vice hujus fungenti detulerunt cu- juslibet regionis Seculari Principi ? Ex quo in- telligi et illud potest, quam Jurisconsulto Catholico sit inconveniens sententia, quae Frote- stantes hahót auctores ad excutiendam Ecclesiae potestatem Hierarchicam. Sed et illud absurdam MBk