Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

charitas Patris in eo. i. Joan. 2» v« 15. Eo minus ferri potest sententia illorum Ju­risconsultorum , qui asserunt potestatem Eccle­siasticam esse subjectam etiam potestati civili, nec verentur bonum spirituale, quod infiniti pre­tii est, quod sangvine Christi nobis partum est, per quod salutem adipiscimur aeternam, infra caduca hujusvitae bonaindignissime ponere, quae jion nisi ad corpus pertinent, quaeque nobis communia cum ipsis pecudibus sunt. Sic autem istud adstruunt. Duas esse potestates, Ecclesia­sticam, et Politicam. Dum hae potestates ver­santur in eodemregno, et circa eosdem homines, futurum statum in statu, nisi illarum d uarum po­testatum una sit subjeota alteri , et secus neque civitatem stare posse: siquidem duabus inter se coniiigentibns potestatibus, quarum neutra cede­re alteri deberet, quod proclive esset continge­re ; concordia, quae vinculum est regnorum om­nium atque imperiorum, manere non posset. Po­testatem Politicam jam exstitisse in omnibus his regionibus , in quibus nunc viget Christiana Re­ligio, esseque hanc imperio civili posteriorem. Regiam potestatem, quae et ipsa a Deo, etiam ipso Doctore S. Paulo Rom 13. v. 1. ordinata est , nihil deperdidisse per Christianam Religi­onem, dum haec recepta ad illas regiones esset: alioquin Christiana Religio fuisset in destructio­nem potestatis Regiae, institutae a Deo , atque Regibus omnibus iniinica, quae hos non allicere ad se suscipiendam , sed irritare potius debuis­set , et provocare ad eam e regnis suis , et di­tionibus prohibendam , atque arcendam. Cum ergo in regionibus , quae Christianam Religionem susceperunt, hac intrante jam exstiterit Pote­stas politica, fueritque suprema, nihilque ami­Tom• II» 31 DE JVRE PRINC. CIRCA SACRA. A81

Next

/
Thumbnails
Contents