Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
632 DISSERTATIO XVII. «erit per Religionem Christianam , adeoque suprema manserit, qualis antea fuit, repugnet autem in eodem statu regni, atque imperii duas esse supremas potestates, nihil tam esse patens, atque evidens, quam Ecclesiasticam potestatem, quae cum Christiana Religione intrr.Ait in illi s regiones, debuisse se se subjicere 1 olit cae pc - testati , et in eadem subjectione debere esse etiam nunc. Atque hoc esse, quod jam S. Oj ta- tus Milevitanus lib. 5* de Schism. Donatist. etiam asseruerit dicens. ,, Ncn enim Respublica in ,, Ecclesia est, sed Ecclesia in Republica.,, Firmane vero, et ad convincendum idonea habenda est haec argumentatio ? Si talis est, igitur huic cedat necesse est Evangelium , quod ubique exhibet regendae , et administrandae Ecclesiae potestatem esse a Christo Feiro , et Apostolis collatam , nuspiam Principibus $ cedat Traditio , quae juxta testimonia, superius producta , negat potestatem supra Ecclesiam iisdem Principibus $ illud quoque cedat, quod a Concilio Florentino definitum est de plena potestate Romano Pontifici in Beato Petro a Christo tra. dita pascendi , et gubernandi universalem Ecclesiam. Quid igitur? dum verum vero nequit esse contrarium , non potest autem non esse verum, quod Scripturae, Traditionis, et Concilii ge-era- lis auctoritate nititur, neque ista Jurisconsubo- rum argumentatio, quantumcumque iidem putent hanc esse fortem, et validam , alia potest esse, quam merx fucosa. Superstructa est huic quasi axiomati, Statum in statu esse non posse. Falsum vero est, futurum statum in sfcatu , nisi Eccltsiaslica potestas subjecta sit civili. Hoc enim tunc contingeret, si Potestati civili Potestas Ecclesiastica sic esset apposita; ut hae ambae non tantum versentur circa idem sublectum, verum etiam quoad idem in eodem sub*