Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAL. 47 ejus editione etiam Jacobus Merlinus DoctorPa- risiensis inseruit decreta Gregorii II. Vitaliani, Martini I. Gregorii III. et Zachariae Romanorum Pontificum, qui Pontificatum gesserunt post S. Gregorium M. ad quem usque Isidorus, se se perduxisse Collectionem, diserte dicit in praefa­tione. Illud videtur esse firmius ad abjudicandam baue Collectionem S. Isidoro Hispalensi, quod nec Redemptus Diaconus, neque alius eorum, qui ejus vitam scripserunt, tametsi horum plures sint, attigerit banc Collectionem, sed neque aliunde suppetat aliquod testimonium pro eodem Isidoro Hispalensi. Idem Aguirrius perbibet, in bibliotheca Va­ticana se vidisse codicem Ms. harum collectionum sua aetate annis circiter octingentis triginta anti­quiorem , ejusque temporis, quo Nicolaus I. Pon­tifex Romanus fuit, habentem verba haec praefi­xa sibi: Praefatio Isidori Episcopi. Vnde tamen tantum sequitur , auctorem istius Col­lectionis fuisse Episcopum , nondum vero Episco­pum Hispalensem. Fuisse vero Episcopum cen- suit etiam Petrus de Marea lib. de Concord. >Sa- cerd. et Imp. cap. 5. sed ignotum cujus Sedis: quique se Isidorum Peccatorem appellaverit pro more illius aetatis : siquidem in subscriptionibus Episcopi modestiae causa Peccatores se se consve- verint appellare. Quod vero nomen Peccatoris in Mercatoris nomen transformatum sit a librariis. Cum a Riculpho, quemadmodum demonstratum est, Collectio haec ex Hispania allata in Ger­maniam, atque hinc in alias regiones propagata sit, consequens est, ut illius natale solum intel- ligatur fuisse Hispania, et si Episcopum habuit auctorem , iste etiam Hispanus fuerit. Attamen Blondellus in Prolegomen. cap. 5. quo nemo acri­us insurrexit adversus hanc Collectionem , statuit

Next

/
Thumbnails
Contents