Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XII. liujus auctorem nequitiem fuisse Hispanum, sed Germano-Francum , vel Franco - Germanum , at­que esse partum , qui Moguntiae conceptus , et editus sit nec unius, verum plurium labore , et opera : inter quos ponendum putavit etiam Bene­dictum Levitám Diaconum, qui a. B 1Q. etiam Ca­pitularia Caroli M. conscripserit. Nam cum sen­sisset, in hac Collectione positas Decretales Ro­manorum Pontificum , esse nonnisi fraude confi­ctas, atque supposititias, vidisset autem, rem fuisse majoris negotii tot Pontificibus tot episto­las apte supponere, quot habet ista Collectio 5 assumpsit suo arbitratu plures , qui, ut is vult, ad istam fraudem instruendam studium suum, at­que operam contulerint. Considerabimus postea, bonane fide , vel secus Isidorushoc suum opus fe­cerit: sique repertum fuerit, abfuisse fraudem, et voluntatem decipiendi , nulla erit necessitas plures concipiendi absque fundamento ad perfici­endam hanc Collectionem, quae perfici potuit unius hominis sedulitate, et diligentia. Sed ne­que causa erit suspicandi , hoc Isidori nomen es­se fictum illius, qui hanc Collectionem fecit, ideoque ab hoc assumptum, quod fraudem mo­liens aliter, quam larvatus ausus non sit prodire. In Chronico Juliani Toletani, quod Parisiis edi­tum est a Laurentio Ramirezio, auctor hujus Col­lectionis perhibetur fuisse Isidorus Mercator, Epi­scopus Setabensis, quae civitas nunc Xativa dici­tur in Hispania, usus ope monachi cujusdam Be- nedictini, anno 805* vita functus, aetatis anno centesimo. Hoc referens Petrus de Marea lib. 5* de Concord. Sacerd. et Imp. cap. 5* §• 2* iterum- que lib. 7* cap. 20» §• 2- dicit laborandum haud esse de auctore istius Collectionis , si Chronicon hoc falsi suspicione non laboraret. Etiamsi vero Chronicon istud non careret admixtione rerum fal­48

Next

/
Thumbnails
Contents