Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
46 DISSERTATU) XII. alias etiam Europae regiones celeriter perlata est. Hanc Collectionem ipse etiam Hincmarus Rhemen- sis citato loco vocat librum Epistolarum collectarum ab Isid oro: quin tamen certum sit, quis iste Isidorus fuerit. Nec desunt, qui putent hoc nonnisi fictum esse nomen, sub quo latere voluerit harum Epistolarum collector. Idem Hincmarus Rhemensis Epistolae suae septimae cap. 12* hunc existimavit esse S. Isido- rum Episcopum Hispaiensem , cujus nomen splendet inter Doetores Ecclesiae: quod Cardinalis de Aguirre Dissertat. I. Collectionis maximae Conciliorum omnium Hispaniae evincere adnisus est. Isidorus autem iste , quemadmodum constat non tantum ex Redempto Diacono , verum aliis quoque , qui vitam Isidori literis tradiderunt, mortuus est anno Ö3Ö. Sunt vero concilia, nomina- tim Constantinopolitanum generale sextum in hac Collectione posita, quae nonnisi pluribus annis post Isidori mortem celebrata sint , ut hoc Constantinopolitanum, quod modo memini, habitum anno 680. Quamobrem Antonius Augustinus Ar- chiepiscopus Tarraconensis (De Collectionibus Canon. Cap. 18«) negat, Collectionem illam esse opus Isidori Hispalensis. In quam sententiam abeunt eo libentius hodierni Juris Consultores* ut licentiam sibi sumere possint asperius etiam eam perstringendi: quod tam audacter non possent facere , si auctore S. Isidoro Hispalensi facta esset. At Aguirrius nihil tamen motus est isto argumento. Huc respondit, illa Concilia , quae posita in hac Collectione sunt, celebrata post mortem Isidori, esse deinde adjecta, et adposita Collectioni per alios , istius Collectionis continuandae gratia. Et revera omnimode firmum hoc argumentum non est. Nam quisquis iste Isidorus sit Collector harum Decretalium, tamen in