Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
J* scendi idem , quod liabere istius potestatis partes primas, ut Pehemus asseruit , ut Brezanoczius, praecipuas? Si vero hoc idem non est, ut certe non est, quare ipsi dicunt, liornanum Pontificem in curandis Ecclesiae negotiis habere partes primas, praecipuas, aliterque loquuntur , quam Florentinum Concilium? Et quoniam hoc Concilium asserit, Romanum Pontificem habere a Christo plenam potestatem , relinquuntne Romano Pontili ci , quod ab ipso Christo habet? Primae , praecipuae partes in pascenda, regenda, et gubernanda universali Ecclesia non est plena potestas pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam. In hac plena potestate consistit Primatus , ejusque jura. Igitur, qui primas tantum, et praecipuas partes tribuunt Romano Pontifici in curandis negotiis Ecclesiae, et ut Florentinum Concilium loquitur, in pascenda, regenda, et gubernanda universali Ecclesia, asse- runtne eidem Romano Pontifici jus, quod vi sui Primátus habet, vel hoc ei tollunt? Inter jura essentialia Romani Pontificis , est deinde positum a Pehemo in curandis Fidei negotiis jus edendi-D c c r e t a provisori a. De his ita loquitur Brezanoczius: ,,Habet jus edendi ,,decreta in causis Religionis controversis Proavis oria, quibus singuli fideles deferre debent, „saltem ad non dogmatizandum contrarium , us- „que dum negotium fuerit in Concilio generali „definitum. Quia secus effectu destitueretur „jus, vi cujus praecipuas partes habet in controversies circa Religionis essentialia exortis.,, a) Quae hic Provisoria decreta dixit, eadem deinde §• 125« vocat idem Brezanoczius Interi mali a. Jus talia decreta edendi asserit Romano Pontifii)E CONC. FLORENTINO. 525 a) Instil. Jur, Ecch Part. I. Cap. 5. §. 11 j.