Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

32 6 DISSERTATIO XV. ci , quod secus effectu destitueretur ejus jus , vi cuius praecipuas partes habet in controversiis circa Religionis essentialia .exortis. Finem, in quem institutus sit Primatus, esse conservationem unitatis , etiam ipse citato loco asseruit, et ex hoc fine debere determinari , quid sit juris es­sentialis in Romano Pontifice. De unitate Fidei , et Religionis scribit S. Paulus Corinthiis 1. Epist. 1. v. 10. „Obsecro autem vos, fratres „p er nomen Domini nostri Jesu Chri­as t i, ut id ipsum dicatis omnes, et ,,non sint irt vobis schismata: sitis „autem perfecti in eodem sensu, et in ,,e a d e m sententia.,, Jam ista decreta provisoria, et interimalia habentne vim efficiendi, ut omnes sint perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia, quae , ipso etiam Brezanoczio asserente, tantum eo va­lere debeant ; ut his singuli fideles deferre de­beant, idque saltem ad non dogmatizandum con­trarium, usque dum nesrotium in Concilio gene­rali esset definitum ? Quibus decretis tantum ea vis tribuitur, ut saltem non dogmatizetur contra- rium ^ in his a Brezanoczio agnosciturne ea vis, quae eumdem etiam sensum, et sententiam efficiant in iis, qui inter se habent controversi­am de quaestionibus Fidei ? Dum enim dixit his decretis saltem non esse dogmatizandum contra­rium , idem indicavit, ista decreta provisoria non debere eo valere ; ut ei, quod in his propositum fuit a Romano Pontifice , singuli fideles etiam corde , atque animo assentiantur, hisque se se etiam quoad animum , atque sensa sua interiora conforment. In hac tali autem assensione, quae corde fit, et cum intellectus proprii subjectione posita est fides, non in solo non dogmatizando "contrarium, solaque occultatione ejus, quod qui-

Next

/
Thumbnails
Contents