Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

322 DISSERTATIO XV, que Orthodoxae doctrinae servetur, et vindice­tur ? Sed mittet Romanus Pontifex suum etiam edictum adversus exortura errorem, hunc dam­nabit, prohibebit. Hoc vero edictum quam habe­bit vim et effectum? Juxta hos enim eosdem Do- ctores decreta Romani Pontificis facta de quae­stionibus, et controversiis Fidei tunc tantum ob­tinent firmitatem, et robur, postquam consensus his accesserit Ecclesiarum. En verba Brezano- czii: ,,In dogmaticis illius edicta (Romani Pon- „tificis) plenissimum robur incipiunt habere, si ,,iis expressus, vel tacitus accesserit Ecclesiarum ,,consensus. Nam. per se non est infallibilis.,, a) Nam istsne rafio erit conservandae unitatis in doctrina Religionis, quando Romani Pontificis decreto nulla auctoritas inerit determinandi, quid sit in re controversa catholice tenendum , et se­quendum, atque ipsum etiam decretum boc pende-- bit a consensu Ecclesiarum per totum mundum dispersarum? Et quando licebit sperare, ut iste consensus obtineatur, et cognoscatur? quando si dispersae Ecclesiae tam facile esset consensum anteiligere , nihil istius consensus videndi, atque intelligendi causa opus esset generalibus Conci­liis, quae tamen ob eorum necessitatem convoca­ta sunt. Deinde istane est plena potestas Roma­no Pontifici asserta per Florentinum Concilium , quae per se non valet, tantumque valitura est, ubi Romani Pontificis edicto consensus accesse” rit Ecclesiarum ? Estne plenum illud , quod ut vigorem obtineat, indiget alio, et unde nisi per consensum robur ei praestetur; per seipsum non sufficiat ad determinandum, quid sit rectae fidei ? > a) Instit, Jur. Eccl. Part.I. Cap. 2. ().86.

Next

/
Thumbnails
Contents