Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE COXC. FLOREKTINO. 321 „cum in finem ferendi leges, uti etiam ad novas „corruptelas exstingvendas , jus dévolutionis su- „premtim, jus protectionis Episcopis oppressis „impertiendae.,, Pehemum sequitur presse Bre- zanoczius Instit. Jur. Eccl. Part. I. Cap. 3. §.115. „Essentialia, inquit, sunt, quae ex divina institutione ita cum Primatu connectuntur, ut salvo „Primatu abesse nequeant. Pro his deducendis ,,sequens statui potest principium : Primatui in- „est jus adhibendi omnia media, sine quibus unicas conservari non potest. Finis enim Primatus „est conservatio Vnitatis. Sed , qui habet jus ad „finem, debet habere etiam jus ad media. Hinc „competit illi Jus exigendi, et recipiendi relationes in causis spiritualibus, statum Ecclesiae ,,publicum concernentibus: namque unitas in Religionis essentialibus tunc adest, dum per to- „tam Ecclesiam eadem est doctrina Religionis , „quod Primas aliter rescire non potest, quam ex „relationibus Episcoporum ad se factis $ jus mittendi legatos,, et sic porro eundo eodem itine- . nere Pehemiano. Ista enim quid sunt, nisi verba? Ponunt jus Primatus, idque essentiale in exigendis, et recipiendis relationibus de causis spiritualibus, doctrinamque Religionis attinentibus. In hac vero, quae nonnisi pure relatio est, cujus exigendae, et recipiendae jus habeat Romanus Pontifex vi Primatus, hi deinde Jurisconsulti consistunt, neque isti relationi quidquam aliud superaddunt , et adjungunt. Jamne vero ad servandam unitatem ejusdem doctrinae Religionis satis est , si , quemadmodum haec se habeat, relatio sit facta Romano Pontifici? Ista sola relatio, et auditio de doctrina , quae falsa germinavit, et pullulavit in quopiam loco, facietne , ut haec suffocetur, ejusque suffocatione integritas unius, ejusdem. Tom. II. 21