Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
320 DISSERTATIO XV. convocandi generale Concilium , eique praesidendi Romanus Pontifex primis tribus Ecclesiae seculis non exercuit, quia neque generale aliquod Concilium fuit, et in illa difficultate temporum neque celebrari poterat. Neque tamen ideo non habuit hocce jus , quod essentiale Primatus recognoscunt esse ipsi etiam hi Jurisconsulti. Igitur iidem etiam recognoscant, non esse consequens, nec recte conclusum, illud jus non fuisse semper in Romano Pontifice vi Primatus, tantumque ei postea accessisse per aliam occasionem, quia hoc in actum non statim primis Ecclesiae seculis deductum ab eo sit. Sed neque in hac distinctione jurium , essentialium, et accidentalium, quae speciem praebet, quasi quaepiam Primatus jura in Romano Pontifice profiterentur, tantumque vera a falsis, et adscititiis discernerent in sua Jurisprudentia , aliud in Jurisconsultis Neotoricis est nisi merus fucus, et illusio. Neque enim etiam in his ipsis juribus , quae dicunt esse Primatus essentialia jura, aliquid veri juris Romano Pontifici relinquunt. Sed quorum totus conatus fertur ad Primatum Romani Pontificis discerpendum, et convellendum, tantum iidem vaferrime plures iniverunt vias ad illum juribus omnibus exuendum, et spoliandum. Pehemus eodem supra citato loco „Essentialia, inquit, Primatus jura ad unitatis Ec- „clesiae conservationem tendunt.,, Ex hoc autem velut principio deducit haec jura Romani Pontificis essentialia: ,,Jus exigendi relationes in caucis statum Ecclesiae publicum concernentibus, „mittendi legatos, primae partes in curandis fidei „negotiis 5 jus edendi decreta in iis provisoria, j,convocandi concilia, in iis praesidendi, jus vin- ,,dicandi , et exequendi canones, jus relaxandi „canonum rigorem ad unitatis conservationem $ eum