Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

eitlem Romano Pontifici, quid possit vi sui Pri­matus, quid non possit, et quod insuper audent leguleji Neoterici, hunc etiam carpere, et ar­guere , quasi jurium illegitime , et tantum domi­nandi libidine , cumque injuria aliorum Episco­porum sibi adscitorum, qui ad pascendam, re­gendam , et gubernandam universalem Ecclesiam plenitudinem habet potestatis ? Haec igitur jurium disterminatio in plenitudine potestatis neque lo­cum habere potest, et quam dum tentant facere, in potestatis plenitudinem , quam vi Primatus Ro­manus Pontifex habet, cum multa temeritate in­vadunt. Inde ad hanc distinctionem jurium, alio­rum essentialium , aliorum accidentalium devene­runt, quod ista, quae accidentalia vocant, Ro­manus Pontifex non semper exercuerit , et a pri­mis Ecclesiae seculis. Demus aliqua talia esse: nam omnia, quae hi vocant jura accidentalia, ta­lia esse falsum est : id, quod deinde adhuc declara­bitur. Verum etiam est, inde ab eo puncto tem­poris, quo- Christus Primatum instituit, atque hunc Petro contulit, in eodem Petro fuisse id to­tum, quod ad Primatum pertinet, et si quid Ro­manus Pontifex non Primatui connatum sibi in ju­ribus assumpsisset , id futurum fuisse nonnisi ad- scititium. Sed istos Jurisconsultos, qui distin­ctionem istam jurium fecerunt essentialium, et accidentalium, eo, quod viderint quaepiam ex his non esse jam semper antea exercita ab Roma­no Pontifice, quae exercuit postea, istos, in­quam, Jurisconsultos oportuisset distingvere et­iam inter jus, et hujus usum. Ipsi hi Jurisdo- ctores, cum quibus nunc agimus , jus convocan­di generalia Concilia, bisque praesidendi nume­rant inter jura Romani Pontificis essentialia, et quod proinde jam in Petro, ejusque successori­bus in Pontificatu Romano semper fuit. Hoc jus DE CONC. FLORENTINO. 31Q

Next

/
Thumbnails
Contents