Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

318 DISSERTATIO XV. ita etiam ab eo auferri possint illaeso eius Pri­matu, sed neque hi omnes. Namque Pehemus, ut paulo ante vidimus, Romani Pontificis jura, quae vocavit accidentalia, eadem dixit esse incer­ta , et de quibus salva fide disputetur. Non sic autem Brezanoczius , sed ultra Pehemum proces­sit, quamvis alias istum sequi amet, et jura, quae ab his Jurisconsultis, de quibus dictum est, vo­cantur accidentalia, distinxit ab incertis, et con­troversis , quadrifariam haec dispescens in Essen­tialia, accidentalia, controversa, et honorifica, a) Haec distinctio jurium in Romano Pontifice , aliorum essentialium, aliorum accidentalium ne in illis quidem , qui jam hanc fecerunt ante istam, quae nunc est jurisprudentia neoterica, firma ali­qua nititur ratione. Nam illud solum, velim, advertatur, utrum is , cujus plenae potestati res quaepiam tradita, et commissa est, possit ex ju­re sibi hoc dato omnia agere sine ulla exceptio­ne , quaecumque ad rem spectant, cujus plenam potestatem habet. Si enim hoc non fuerit , ne­que haec plena potestas erit. Habet vero Roma­nus Pontifex juxta definitionem Concilii Floren­tini sibi a Christo plenam potestatem traditam pa­scendi , regendi, et gubernandi universalem Ec­clesiam. Plena potestas est ea, in qua nihil ex­ceptum est. Hanc Romanus Pontifex a Christo jam in Beato Petro accepit. Quod Romanus Pon­tifex a Christo habet, in hoc estne vel ipsi Ec­clesiae permissum partitionem facere, aliaque hinc Romano Pontifici relinquere, alia velle auferre? Si autem hoc neque Ecclesia facere potest, quan­ta haec temeritas habenda est in qualibuscumque Jurisconsultis, velle describere, et determinare e) Instit. Jur. Eccl. Part. I. Cap. 5, §. 115.

Next

/
Thumbnails
Contents