Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

ÖE CONC. FLORENTINO. ,,ins tituitur, seciulo secernenda sunt E s s e n t i a- „1 i a, et certa ab Accidentalibus, et in- ,,c e r t i s. Essentialia ex divina institutione cum ,,Primatu connexa sunt, adeoquö ab eo divelli ,,non possunt: accidentalia contra labentibus se­culis, mutata scilicet Ecclesiae disciplina, pe- ,,detentim eidem accreverunt, et ab eodem ite- „rum sejungi possunt. De incertis salva fide dis- ,,putatur. „ Haec distinctio jurium , quam Pe- hemus, aliique Juris doctores recentiores faciunt, facta est jam etiam ab anterioribus pluribus Ju­ris doctoribus , ante hanc jurisprudentiam , quam elaboravit Febronius. Jamque Joannes Eckius, ille famosus Lutheri adversarius, lib. 5. de Pri­matu Petri cap. 40- cum quaedam alia, tum con­firmationem Episcoporum Germaniae per Roma­num Pontificem inter ea numerat, quae is non semper antea habuerit, sed quae huic tantum serius accesserint. Hinc itaque , quod viderent Romanum Pontificem jura quaepiam exercere, quae statim ab initio Ecclesiae , primisque ejusdem Ec­clesiae seculis non adverterint esse ab eo exerci­ta $ distinctionem etiam illam jurium essentialium, et accidentalium in Romano Pontifice concepe­rant. Est tamen differentia inter Theologiae, et Ju­ris doctores anteriores, qui jam hanc etiam di­stinctionem fecerunt, et hos, qui nunc novam sectantur jurisprudentiam. Illi siquidem haec ju­ra , quae vocant Accidentalia, pro dubiis tantum­modo habuerunt ex eo , ut jam dictum est, quod non semper antea haec Romanus Pontifex exer­cuerit, justamne causam dubitandi habuerint, ad­huc postea videbimus: Juris vero consulti Neo­terici, secuti Febronium , tamquam pro certo ha­bent, esse haec jura in Romano Pontifice nonnisi adsciiitia, quaeque sicut aliquando non habuerit, 517

Next

/
Thumbnails
Contents