Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XV. „aequo super eos Ecclesiae fortitudo solidetur^ „tarnen propterea inter duodecim unus eligitur, ,,ut capite constituto schismatis tollatur occasio.,, Nam qui Petrum unum inter duodecim electum esse dixit, et pro capite positum omnium cete­rorum Apostolorum, veluti membrorum ejusdem corporis, cujus caput Petrus fuerit a Christo con­stitutus, isne intellexit, \postolos ceteros in po­testate clavium aequales fuisse Petro? \um caput in corpore non est super omnia ejusdem corpo­ris membra? Tantoque patentius hanc inter Apo­stolos S. Hieronymus non agnovit aequalitatem , quando tollendae occasionis schismatis Petrum ca­put constitutum esse dixit. Hujus enim occasio­nem futuram intellexit, si Apostoli fuissent au­ctoritate pares, similiterque eorum successores Episcopi , sique dissensione inter hos exorta ne­mo inter eos fuisset, cui ceteri omnes, deberent adhaerere, velut membra suo capiti. Hic locus S. Hieronymi tractatus jam est, et explicatus non­nihil etiam amplius supra Dissertat. VIII. §. 3. Etiam de aequalitate hac omnium Episcoporum, et potestatis extensione ad universam Ecclesiam actum jam est in Dissertatione IV. super eo S. Cy­priani : Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. 31Ő S- 6. Distinctio Jurium Romani Pontificis in Essentialia , et Accidentalia sitne consentanea Concilio Florentino. De juribus, quae Romanus Pontifex habeat vi Primatus sui, sic loquitur Pehemus- Praelect. in Jus Eccl.-Part. I. Sect. 2- cap. 4- §. 206- „Dum 3?de juribus Primatis universae Ecclesiae sermo

Next

/
Thumbnails
Contents